HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XLIV: Cur Joannes incarceratus est

#Marc. VI#Matth. IV

Arguebat enim Herodem Joannes propter Herodiadem, quia secundum legem, quam receperat, non licet fratrem habere uxorem fratris, eo vivente. Super Matthaeum legitur, quod Herodias filia erat regis Arethae, quam auferens Philippo, ortis inter eos quibusdam simultatibus, in odium Philippi dederat fratri Herodi, quia et fratres invicem erant inimici. Josephus tradit Herodiadem fuisse filiam Aristoboli, quem occiderat cum fratre ejus Alexandro pater eorum Herodes, et ita soror erat Herodis Agrippae, quam avus suus Herodes dederat Herodi filio suo uxorem. Dicit enim, alium fuisse Herodem praeter tetrarcham, quem pater susceperat de filia Simonis sacerdotis, Philippum vero jam mortuum cum Gaius regnare coepisset. Forte et hic Herodes nominabatur Philippus, quia binomius, et ita virum ejus, quem Josephus vocat Herodem, Evangelium vocat Philippum, vel forte prius nupta Herodi, post nupta Philippo. Herode vero tetrarcha uxorem habebat filiam Arethae regis Damascenorum. Qui Romam iter faciens, transiens per fratrem suum, secreto pepigit cum uxore fratris, quod in reditu suo, repudiata uxore sua, duceret eam in uxorem. Quod tamen non latuit uxorem ipsius Herodis, quae non exspectans reditum viri sui, festinavit ad patrem. Herodes autem rediens, abstulit Herodiadem fratri suo, et factus est inimicus Arethae, et Philippi. Super quo cum argueret eum Joannes, suggestione Herodiadis, misit eum in carcerem. Quod cum audisset Jesus venit, et habitavit in Capharnaum in finibus Zabulon et Nepthalim.